设为首页收藏本站

 找回密码
 注册

QQ登录

只需一步,快速开始

扫一扫,访问微社区

查看: 1568|回复: 6
打印 上一主题 下一主题

[录入]版本的名称

[复制链接]
1#
发表于 2004-8-15 11:52:00 | 显示全部楼层
云淡斑竹:嘿嘿,偶以权谋私,站用若若的地方[]
De antiquis Poenorum et Romanorum inimicitiis et de earum causis poetae Romanorum
varia scribunt. Apud Vergilium legimus Aeneam, postquam Troia a Graecis expugnata
et deleta est, paucis cum amicis fugam capessivisse ventisque adversis in Africam
agitatum esse. Ibi Dido regina ante nonnullos annos Carthaginem aedificaverat; nam et
ipsa e patria fugata erat. Ubi Sychaeus, vir eius, dolo et insidiis necatus est, ipsius
quoque vita in periculo fuerat; ipsi enim insidiae paratae erant.
Itaque Dido cum paucis sociis e patria exierat, per multas terras ignotas erraverat,
novam patriam quaesiverat.
Vix Aeneas Carthaginem intraverat, cum Dido eum virum pulchrum et probum adamavit;
amabat et Aeneas ipse reginam; iamque Dido nuptias cogitabat, cum Aeneas a deis ad
officium revocatus est: Clam abiit Italiamque petivit! Id ipsum Dido valde dolebat.

Remus necatus erat, Romulus nonnullus annos regnaverat et rex bonus
fuerat, Roma ipsa creverat. Iam aedificia varia et templa aedificata, iam
viae stratae erant. Romani autem, quamquam ipsi vitam bonam vivebant,
contenti non erant, quod feminas non habebant. Iam nonnulli clam
Romulum ipsum adierant eumque rogaverant: "Feminas non habemus;
unde nobis parabimus?" Romulus autem "Id mihi", inquit, "ignotum non
est!", et curas ipsorum (eorum) dolebat. Ac profecto ipse brevi eis
feminas paravit dolo.

Mox Romani Sabinos, qui finitimi eorum erant, ad ludos invitaverunt.
Sabini libenter (ad) eos ludos adierunt feminasque et filias, quas (quarum)
multas habebant, secum Romam transportaverunt. Iam Sabini, qui
necopini et sine armis ad ludos ierant, iis gaudebant, cum Romani, quibus
Romulus id imperaverat, filias pulchras captaverunt et in casas suas
portaverunt. Sabini, quibus arma non erant, neque filias adiuvabant neque
facta impia vindicabant, sed Romulum, cuius dolo fraudati erant, verbis
duris accusaverunt. Postea autem magnis cum copiis Romam redierunt
filiasque, quae captatae erant, repetiverunt. At feminae ipsae eos arcebant
et clamaverunt: "Abstinete a viris nostris, quos nunc amamus!" Ex eo anno
diuturna inter Romanos et Sabinos amicitia fuit.

Dido regina, quae Aeneam valde amaverat, fugam eius vehementer
dolebat. Ea, postquam frustra deos, frustra fortunam accusavit, se
eo gladio, quem Aeneas ei donaverat, necare paravit. Dum ei rogus
struitur: "En", inquit, "vir pius, qui simulacra e Troia servata secum
portat!
En pius Aeneas, cui dei ipsi imperant, cuius facta deis ipsis placent!
At ego te, Hecate, voco, a qua vindicantur facta impia: Tu eum ipsum
sociosque, quos secum ducit, Italia arcebis! Sin autem fata non sinent,
eum bello quidem et armis vexabis: Mortuos videbit eos, quos amavit,
neque diu regnabit in eis terris, quas nunc petit! Numquam amicitia
inter eius populum et meum erit, et oppida, quae condet, aliquando a
copiis Poenorum vastabuntur. Bellum diuturnum erit, ipsique
pugnabunt et posteri cuncti!"

Haud raro Aeneas cum Ulixe comparatur; nam et hic et ille diu per
undas, per terras periculosas errabat, et huius et illius facta magna et
clara sunt, et huic et illi dea aderat: hunc enim Minerva adiuvare
studebat, illum autem Venus ipsa.
Et de hoc et de illo poetae clari narraverunt: Vergilius de Aenea,
de Ulixe autem ipse Homerus.
Sed hoc interest inter hunc et illum:
Ulixes callidus erat et pugnabat dolis insidiisque, quibus Troia tandem
periit; Aeneam autem pium fuisse et modestia, constantia, disciplina
cuncta mala superavisse constat.
Haec in eo imprimis laudantur, hic factis summa gloria dignus est, quod
et patrem et filium e Troia servavit, quod populo suo novam patriam
quaesivit, quod non dubitavit deorum iussis fatoque parere et ad loca
tacita ipsius Orci descendere, quod ne in extremis quidem periculis
desperavit.
Aliquando illi Corneliae  Clodia ornamenta sua, quae maritus ei donaverat,
monstravit. "Ecce", inquit, quam pretiosa sunt hoc poculum, hae gemmae, haec
anula!" Cornelia, postquam cuncta tacita spectavit, illa laudare non studebat.
Itaque illa rogavit: "Nunc tu, Cornelia, monstra mihi ea ornamenta, quae tibi sunt!"
At haec filios suos vocavit et hoc respondit: "Haec sunt ornamenta mea!" et
monstravit eos.




回复 支持 反对

使用道具 举报

您需要登录后才可以回帖 登录 | 注册

本版积分规则

小黑屋|手机版|Archiver|阿根廷风暴 ( 沪ICP备05003678号   

GMT+8, 2024-5-24 01:59 , Processed in 0.125000 second(s), 20 queries .

Powered by Discuz! X3.2

© 2001-2013 Comsenz Inc.

快速回复 返回顶部 返回列表